History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero, id quod illi exspectabant, metuens oppido praesidiis nudato, postquam vidit eos navigantes, invitus, et festinanter militibus in naves impositis oram maritimam legebat; et simul etiam Messeniorum peditatus oram maritimam secutus aderat, ut suis opem ferret.

Peloponnesii vero, quum eos singulis navibus longo agmine praeter navigare et jam intra sinum et prope terram esse vidissent, id quod maxime cupiebant, uno omnibus signo repente dato naves convertentes, proris adversis in Athenienses ferri coeperunt, quanta maxima celeritate quisque poterat, omnesque naves se intercepturos sperabant.

At illarum undecim quidem quae praecedebant, Peloponnesiorum coriiu et conversionem vitantes, in apertum mare fugerunt; sed reliquas assecuti sunt, et fugientes ad terram compulerunt, et corruperunt, militesque Atheniensium, quotquot ex illis non enataverunt, interfecerunt.

Et nonnullas harum navium ex suis religantes vacuas trahebant; unam vero cum ipsis viris ceperunt; nonnullas etiam Messenii, subsidium ferentes, et cum ipsis armis in mare

96
ingressi, conscenderunt, et ea earum fabulatis pugnantes, hostibus, qui eas jam trahebant, eripuerunt.