History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

His igitur verbis duces Peloponnesiorum suis militibus animos addiderunt. Phormio vero, timens et ipse suorum militum formidinem, et animadvertens eos concilia inter se habentes classis hostilis multitudinem formidare , volebat illis convocatis animos addere, et in praesentia adhortari.

Nam ante quidem illis semper dicebat, et ita animos illorum praeparabat, nullum esse tantum navium numerum, cujus, si contra ipsos veniret, impetus ipsis non esset sustinendus; et ipsi milites jampridem hanc opinionem animis conceperant, ut, quia Athenienses essent, cum nulla quantumvis ingenii Peloponnesiorum classe pugnam detrectarent.

Tunc vero cernens eos, propter praesentiam hostis, qui erat in ipsorum conspectu, animo debilitatos, eos commonefacere voluit, ut fidentem animum haberent, et convocatis Atheniensibus hanc orationem habuit :