History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Classis autem, quam Corintho et a ceteris sociis ex sinu Crisaeo ad Cnemum venire oportuerat, ne Acarnanes, qui maritimam oram incolebant, una in loca superiora auxilio proficiscerentur, non venit, Sed per illos ipsos dies prodii ad Stratum facti coacti sunt navalem pugnam committere cum Phormione et vfgxnti navibus Atheniensium, quae Naupacti in statione erant

Phormio enim eos terram legentes extra sinum observabat, eo consilio , ut in aperto mari cos aggrederetur.

Corinthii vero eorumque socii non ut ad navale proelium, sed potius ad terrestrem militiam parati in Acarnaniam navigabant, simul etiam non rati Athenienses, qui viginti tantum naves habebant , cum suis eeptem et quadraginta navibus pugnam committere ausuros. Veruntamen postquam eos infesta classe contra se navigantes vident, dum ipsi maritimam oram legunt, et postquam, dum e Patris Achaiae oppido ad oppositam continentem in Acarnaniam trayiciunt, animadverterunt Athenienses ab Chalcide et Eueno fluvio contra se tendentes, neque obscurum fuit, eos noctu in statione latuisse, ita demum in medio freto proelium committere coguntur.

Duces autem et oppidatim omnium erant, qui se ad bellum parabant, Corinthiorum vero Machao et Isocrates et Agatharchidas.

Ac Peloponnesii quidem aciem instruxerunt, facto suarum navium orbe quam maximo poterant, non permittentes, ut hostium naves per mediam suam classem transcurrerent, et proris quidem extra, puppibus vero intro versis; parvaque navigia, quae simul navigabant , intra orbem receperunt, et quinque naves celeritate praestantes, ut celeriter, si qua hostes irruerent, ipsae praesto, essent ad eruptionem in eos faciendam.