History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Utrique autem nihil parvum animis versabant, sed totis viribus in hoc bellum incumbebant, idque non injuria. Omnes enim mortales rerum initia ardentius capessere solent ; tunc vero etiam magna juventutis copia, quae in Peloponneso , magna item, quae Athenis erat, propter rerum imperitiam non invita bellum suscipiebat, et reliqua Graecia tota animis erat erecta, quum primae civitates concurrerent.

Multa quoque oracula ferebantur, multa vates canebant, tam in iis civitatibus, quae bellum erant gesturae, quam in aliis.

Praeterea Delus etiam paulo ante haeo tremuit, quae nunquam antea post Graecorum memoriam mola fuerat. Haec autem et dicebantur et videbantur esse rerum futurarum prodigia. Et, si qua alia hujusmodi signa forte contigissent, omnia conquirebantur.

Hominum autem benivolentia longe major ad Lacedaemonios inclinabat, praecipue quod illi Graeciam a se in libertatem vindicari praedicarant. Et pro se quisque et privati et civitates omni ope nitebantur, si quo modo illos aut verbis aut factis adjuvare possent; et in eo singuli moram rebus gerendis allatam arbitrabantur, si ipsi rebus non interessent.

Ea erat indignatio, qua plerique in Athenienses ferebantur, alii quod eorum imperio se liberari cupiebant, alii quod metuebant, ne illorum Imperio parere cogerentur.