History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At Peloponnesii hac re cognita, eranum in cratibus arundineis involventes, in aggeris partem humo subtracta divisam conjiciebant, ne, sicut humus, diffluens in urbem portaretur.

Illi vero isto conatu exclusi, ab hoc quidem abstinuerunt, sed cuniculos ex urbe egerunt, eosque conjectura sub ipsum aggerem dirigentes, humum ad se rursus subducebant, diuque illos,qui foris erant, latebant, adeo ut illi humum etiam atque etiam aggerentes minus tamen opus absolverent, quod ipsorum agger deorsum subduceretur, et in partem, quae evacuabatur, semper subsi-deret.

Sed veriti, ne sic quoque pauci multis resistere non possent, hoc quoque excogitarunt: magnum quidem aedificium, quod aggeri oppositum exstruebant, aedificare desierunt, sed in utroque ejus latere, initio ducto a muro humiliore, intus murum lunata forma urbem versus ducere craperunt, ut, si magnus caperetur, hic hostibus resisteret,

88
eosque novum aggerem ad eiim rursus aggerere cogeret, et ulterius ad interiora procedentes duplicem laborem sustinere, et magis eo deduci, ubi ab utraque parte telorum ictibus paterent.

Peloponnesii vero dum aggerem jaciunt, simul etiam machinas urbi admovebant, unam quidem, quae per aggerem admota magnam ingeniis illius aedificii partem conquassavit et Plataeenses perterrefecit, alias vero ab alia muri parte, quas Plataeenses laqueis circumjectis retorquebant, et trabes ingentes, quas ab utroque capite longis ferreis catenis suspenderant, ex binis antennis inclinatis ac supra murum prominentibus transversas sursum trahebant, et quoties machina aliquam muri partem petitura erat, trabem laxatis catenis atque e manu remissis demittebant, illa vero cum impetu delata, prominentem arietis partem refringebat.