History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequente aestate Peloponnesii eorumque socii in Atticam quidem nullam irruptionem fecerunt, sed adversus Plataeam iverunt; dux autem erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex. Et castris positis agrum vastaturus erat; sed Plataeenses legatis statim ad ipsum missis hiec dixerunt:

« Archidame et Lacedaemonii, neque juste neque ex dignitate vestra patrumque vestrorum facitis , qui agrum Plataeensem invaditis. Pausanias enim Cleombroti filius, Lacedaemonius, qui Graeciam Medorum dominatu liberavit, cum Graecis, qui prompti erant pugnae apud nos commissae idem periculum subire, quum victimas Jovi Liberatori in Plataeensi foro immolasset, omnesque socios convocasset, Plataeensibus et agrum et urbem reddebat, ut sua possidentes suis legibus viverent, et ne quis unquam injuste aut servitutis imponendae causa bellum ipsis inferret; alioqui socios, qui aderant, pro viribus vim ab ipsis propulsaturos.

Haec igitur patres vestri propter virtutem et animi alacritatem, quam in illis periculis demonstravimus, nobis tribuerunt; vos vero contraria facitis; nam cum Thebanis, qui nobis sunt inimicissimi, huc advenitis, ut nos in servitutem redigatis.

Deoe autem contestati, et eos,

86
qui jurisjurandi testes tunc fuerant, et vestros patrius, et nostros indigenas, dicimus vobis, ne agrum Plataeensem fodatis, neve jusjurandum violetis, sed jure nostro nos vivere sjnatis, quemadmodum Pausanias justum esse statuit. »