History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

81

Itaque non per aedificiorum et agri usum, quibus quasi magnis quibusdam rebus vos privatos putatis, potentiam hanc stare apparet; neque vos decet dolore potius rerum istarum tangi, quam hortulum eas et elegans aliquod divitiarum ludibrium prae potentia illa existimare, et id amissum vilipen-dere, atque intelligere, libertatem quidem, si eam fortiter retineamus et conservemus, haec facile recuperaturam, sed aliorum imperio si paruerimus, reliquas etiam fortunas, quas jam possidemus, ut fere fit, imminutum iri, et neutra in re nos debere a majoribus nostris degenerare; qui res istas non ab aliis acceptas, sed suis laboribus partas retinuerunt, et praeterea conservatas nobis tradiderunt (turpius autem est rebus, quas possidemus, privari, quam in quaerendo rem infeliciter gerere), sed adversus hostes ire non solum cum fidentia, sed etiam cum contemptione.

Gloriatio enim etiam ex felici imperitia vel alicui ignavo innascitur, contemptio autem, si quis et consilio se adversariis superiorem esse confidit; id quod nobis adest.

Et audaciam vel in aequali fortunae conditione firmiorem reddit prudentia, si subest elatus animus, et spei minus fidit, qua; vim suam in rebus angustis exserit, sed consilio ex iis, quae praesto sunt, ducto, cujus certior est providentia.

« Decet vos dignitati, quam respublica propter imperium habet, qua vos omnes gloriamini, opem ferre et aut labores non subterfugere, aut ne honores quidem consectari; neque existimare, de una tantum re, de libertate aut servitute, certamen esse, sed et de imperio amittendo, et de periculo ob offensas in imperio contractas impendente.

A quo ne discedere quidem vobis amplius licet, si quis forte vestrum in hoc quoque propter rerum praesentium terrorem negotia detrectando virum bonum agit; nam ut tyranni-dem hoc imperium jam tenetis, quod occupare quidem videtur injustum, deponere vero periculosum.

Atque celerrime hujusmodi homines et si ceteris persuaserint, urbem perdant, et si forle inter se alicubi liberi civitatem incolant; otii enim studium, nisi*cum agendi studio sit conjunctum, servari non potest, neque id in civitate principatum obtinente utile est, sed in subdita, ad agendam tutam servitutem.