History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque ego quidem idem sum, nec a sententia discedo. Vos vero sententiam mutatis, postquam vobis accidit, ut rebus quidem integris de bello vobis persuaderetur, calamitosis autem rebus poenitentia ducamini; meique consilii ratio propter animi v estri imbecillitatem non recta videatur, quia id quidem, quod molestiam affert, ab unoquoque vestrum jam percipitur, utilitatis vero abest adhuc sensus manifestus omnibus, et quia paulo major rerum conversio, eaque repente incidit, abjecto animo estis ad sustinenda ea, quae constituistis.

Frangit enim spiritum repentinus et inexspectatus casus, et qui maxime praeter opinionem accidit; id quod quum ceteris in rebus, tum vero praecipue in hoc morbo vobis accidit.