History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

a Quibus enim, dum ceteris in rebus fortuna secunda utuntur, optio datur, magna est stultitia, si bellum gerant; sed si necesse erat, aut cedentes finitimis statim parere, aut periculis exantlatis servari, is, qui periculum subterfugit, majorem reprehensionem meretur, quam ille, qui Iioc fortiter sustinuit.

Atque ego quidem idem sum, nec a sententia discedo. Vos vero sententiam mutatis, postquam vobis accidit, ut rebus quidem integris de bello vobis persuaderetur, calamitosis autem rebus poenitentia ducamini; meique consilii ratio propter animi v estri imbecillitatem non recta videatur, quia id quidem, quod molestiam affert, ab unoquoque vestrum jam percipitur, utilitatis vero abest adhuc sensus manifestus omnibus, et quia paulo major rerum conversio, eaque repente incidit, abjecto animo estis ad sustinenda ea, quae constituistis.

Frangit enim spiritum repentinus et inexspectatus casus, et qui maxime praeter opinionem accidit; id quod quum ceteris in rebus, tum vero praecipue in hoc morbo vobis accidit.

Tamen quum civitatem magnam incolatis, et in moribus ea non inferioribus sitis educati, decet etiam gravissimas calamitates excelsis animis sustinere, nec dignitatem obscurare (perinde enim homines damnare solent eum, qui per ignaviam deserit partam jam gloriam, et eum odisse, qui non debitam fastu affectat), sed deposito rerum privatarum dolore reipublicae salutem tuendam capessere.