History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui enim privatim rem feliciter gerit, si patria evertatur, ipse quoque nihilominus una cum eo perit; si vero in republica florente rem infeliciter gerit, longe faci-1 lius conservatur.

Quandoquidem igitur respublica pri-

80
vatorum quidem calamitates sustinere potest, privati vero illius non possunt, quomodo non convenit universos opem ei ferre? non autem iacere id, quod vos nunc facitis, qui domesticis jacturis attoniti, reipublicae salutem deseritis, simulque et me, qui vobis suasi, ut bellum hoc susciperetis, atque adeo vos ipsos, qui mihi assensi estis, accusatis.