History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Et exspectanti mihi ira inme vestra accidit (intelligo enim eausas), et propterea concionem coegi, ut vos commonefacerem et vobiscum expostularem, si quid vos haud recte vel mihi succensetis, vel rebus adversis ceditis.

Ego enim existimo, civitatem, cujus universus status manet erectus, majorem utilitatem privatis hominibus afferre, quam si singulorum civium felicitate privatim floreat, ipsa vero universa jaceat afflicta.

Qui enim privatim rem feliciter gerit, si patria evertatur, ipse quoque nihilominus una cum eo perit; si vero in republica florente rem infeliciter gerit, longe faci-1 lius conservatur.