History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem aestate Hagno Niciae et Cleopompus Cliniae filius, Periclis in praetura collegae, sumptis copiis, quibus ille usus erat, Chalcidensibus, qui sunt in Thracia, et Po-lidaeae adhuc obsessae bellum statim intulerunt. Quum autem venissent, machinas ei admovebant omnique ope expugnare conabantur.

Sed neque urbis expugnatio, neque cetera pro apparatus magnitudine ipsis succedebant; nam morbus superveniens hic Athenienses graviter afQixit, absumens exercitura, adeo ut et priores Atheniensium milites morbum contraxerint ex contagio copiarum, quae cum Hagnone venerant, quamvis antea recte valerent. Phormio vero et ejus mille ac sexcenti milites apud Chalcidenses non amplius erant.

Hagno igitur cum navibus Athenas rediit, ex quatuor millibus militum mille et quinquaginta morbo amissis intra dies ferme quadraginta; priores vero milites in loco remanentes Potidaeam obsidebant.