History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Peloponnesii vero, postquam Atticae planitiem vastarunt, in agrum, qui maritimus appellatur, processerunt usque ad Laurium, ubi sunt argenti fodinae Atheniensibus.

Ac primum quidem eam partem vastarunt, quae Peloponnesum spectat, deinde vero eam, quae ad Euboeam et Andrum vergit

Pericles autem, qui tunc quoque dux erat, eandem sententiam habebat, quemadmodum et in superiora expeditione, non oportere Athenienses contra hostes exire;