History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dum autem hoc malo vexantur, quum alia, quae par erat, memoria repetebant, tum hoc etiam carmen, quod seniores olim cantari dicebant,

Una Doriacum veniet cum peste duellum.

Incidit igitur hominibus altercatio non pestem (λοιμόν) in isto carmine ab antiquis nominatam, sed famem (λιμόν); evicit autem in praesentia illud merito, pestilentiam significatam esse; homines enim ad mala, quae patiebantur, memoriam accommodabant. Si vero linquam aliud Doricum bellum post hoc incesserit, et famem esse contigerit, probabile est, puto, hoc modo eos canturos.