History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Primum autem hic morbus, ut fertur, initium duxit ex iEthiopia, quae est supra .Egyptum; deinde vero et in iEgyptum et Libyam descendit, et in magnam partem regionis regis Persarum,

In Atheniensium autem civitatem derepente incidit, et primum in Pyraeeo homines temptavit, ita ut ab his etiam rumor disseminatus sit, venena a Peloponnesiis in puteos dejecta esse; fontes enim nondum erant illic. Deinde vero et in superiorem urbem processit, et jam longe plures moriebantur.

Pronunciet autem de eo, ut quisque sentit, tam artis medicae peritus, quam imperitus, unde verisimile videatur eum exstitisse, et causas quas putet tantae mutationis esse idoneas, ut vim ad rerum conversionem habuerint. Ego vero et cujusmodi fuerit, dicam, et ea, quae sibi quisque proponens, si quando rursus etiam hic morbus ingruat, jam praedoctus aliquid habeat, ex quo praecipue eum cognoscat, haec declarabo, qui et ipse hoc morbo laboravi, et alios eo laborantes ipse vidi.