History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc tamen tolerandum est spe aliorum quoque liberorum, si qui per aetatem liberos adhuc suscipere possunt; nam futura soboles et privatim defunctorum oblivionem nonnullis afferet, et reipublicae bifariam proderit, tum ne deserta relinquatur, tum etiam quia ad ejus praesidium conferet; fieri enim non potest, ut, qui liberos non habent, quos pro patria pariter atque alii periculis objiciant, quicquam justum aut aequabile in commune consulant.

Quotquot vero aetate jam provecta estis, majorem vitae partem, qua beati eratis, in lucro esse putate, et reliquam brevem fore, et istorum gloria dolorem levate. Solum enim laudis studium non senescit, et non in aetate' inhabili quaestum facere,ut nonnulli dicunt, magis delectat, sed honore ornari.