History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quamobrem etiam istorum nunc parentes, quotquot adestis, non magis defleo, quam consolabor. Inter varios enim casus intelligunt se adolevisse; beatum autem, si quibus honestissimus obtigit ut istis nunc vitae finis, vobis vero moeror, et quibus datum est, ut eorum vita feliciter acta pariter et finita censeatur.

Scio autem difficile esse persuadere vobis, quorum monumenta vel saepius in aliorum rebus secundis habebitis, quibus vos quoque quondam exsultabatis; nec dolor contingit, quum quis bonis, quae nunquam est expertus, privatur, sed quum quis eo spoliator, quo frui consueverat.

Hoc tamen tolerandum est spe aliorum quoque liberorum, si qui per aetatem liberos adhuc suscipere possunt; nam futura soboles et privatim defunctorum oblivionem nonnullis afferet, et reipublicae bifariam proderit, tum ne deserta relinquatur, tum etiam quia ad ejus praesidium conferet; fieri enim non potest, ut, qui liberos non habent, quos pro patria pariter atque alii periculis objiciant, quicquam justum aut aequabile in commune consulant.

Quotquot vero aetate jam provecta estis, majorem vitae partem, qua beati eratis, in lucro esse putate, et reliquam brevem fore, et istorum gloria dolorem levate. Solum enim laudis studium non senescit, et non in aetate' inhabili quaestum facere,ut nonnulli dicunt, magis delectat, sed honore ornari.

« Liberis autem, et fratribus istorum, quotquot hic adestis, magnum certamen propositum esse video; eum enim, qui fato functus est, quilibet laudare solet, et aegre pro virtutis exsuperantia non dico pares illis, sed. paulo inferiores judicemini. Nam livor est inter vivos adversus aemulos; sed id, quod nullis est impedimento, benevolentia non aemula colitur.

Si quam autem et de virtute mulierum, quae in viduitate nunc erunt, mentionem, me facere oportet, brevi adhortatione rem totam complectar. Nam et propria vestra natura non inferiores videri magna vobis gloria est, et si cujus de virtute aut vitio quam minimum rumoris inter mares disseminetur.

75