History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Atque hi quidem, ut patria dignum erat, tales in patriam exstiterunt; reliquos vero oportet tutiorem quidem optare, sed nequaquam minus audacem in hostes animum praebendum censere, dum spectatis non verbo modo utilitatem, quam apud vos rerum non minus gnaros aliquis dicendo amplificare possit, recensens quot bona insint in hostium propulsatione, sed potius dum hujus reipublicae potentiam quotidie factis contemplamini ejusquc amatores evaditis, et quum haec urbs vobis magna esse videbitur, illud cogitatis, fortes viros et intelligentes, quae facienda essent, in rebusque gerendis dedecoris timentes istam poten-

74
tiam comparasse, et qui, si quando eos aliquis conatus fefellisset, non ideo etiam rempublicam sua virtute fraudandam censerent, sed pulcherrimam symbolam pro ea profunderent.

Publice enim vitas dantes, privatim gloriam non senescentem acceperunt, et sepulturam honorificentissimam non eam potius, in qua ipsi siti sunt, quam eam, in qua ipsorum gloria, in qualibet rerum vel dicendarum vel agendarum oblata occasione perpetuo celebranda relinquitur.

Nam virorum illustrium omnis terra sepulcrum est, neque sola cipporum in domestico inscriptio testimonio est, sed etiam in alieoo solo memoria nullis mandata scriptis magis apud animum cujusque, quam apud sepulcri opus perpetuo manet.

Quos ipsi nunc imitandos vobis proponentes, et felicitatem existimantes esse libertatem, et libertatem esse animi generositatem, bellica pericula subire ne recusetis.