History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« atque ut in hisce rebus nostra civitas admiratione sit digna, et praeterea in aliis. Nam elegantiae quidem studemus cum frugalitate, et philosophamur sine mollitie, et divitiis potius in rerum gerendarum opportunitate utimur, quam ad inanem verborum jactationem, neque turpe cuiquaui est paupertatem fateri; sed re ipsa eam non vitare turpius.

Et inest in iisdem hominibus simul et privatarum et publicarum rerum cura, et aliis, qui opificiis dant operam, hoc certe, ut reipublicae administrandae sufficiens sit peritia. Nos enim soli eum, qui rerum istarum nullam habet notitiam , non otiosum, sed inutilem esse ducimus, atque ipsi res aut judicamus, aut animo concipimus, non existimantes orationem rebus noxiam esse, sed potius hoc, si oratione nou prius doceare, quam ad res, quae sunt necessariae , exsequendas accedas.

Nam hoc quoque praeter ceteros eximium habemus, iidem ut et maxime audeamus, et quae suscepturi simus, exputemus; quod contra aliis imperitia audaciam, consideratio tergiversationem affert. Praes tantissimi autem animo illi sunt jure habendi, qui et aspera et jucunda planissime intelligunt, nec tamen ob ha‘C a periculis adeundis deterrentur.

Atque etiam ad virtutem nostra contraria atque plurimis ratio est; non enim accipientes beneficium sed ipsi facientes amicos nobis paramus. Is autem, qui fecerit, amicus est consiantior, ut debitam sibi gratiam per benivolenliam in eo tueatur, cui beneficium dedit; sed qui pro beneficio gratiam debet, hebetior est, quia scit non in gratiam se, sed in debitum virtutem suam praebiturum.

Nos etiam soli non potius eommodi nostri ratione, quam libertatis fiducia impavide aliquem juvamus.