History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quinetiam laborum creberrimas remissiones prudentia invenimus, certaminibus et sacrificiis anniversariis, quae moribus ac institutis patriis sunt recepta, nos recreantes , et decoro privatorum apparatu, cujus quotidiana delectatio animi aegritudinem excutit.

Ad haec autem importantur propter magnitudinem urbis ex omni terra omnia, contingitque nobis, ut non magis familiari usu nostris, quam aliorum etiam mortalium bonis perfruamur.

» Excellimus vero bellicarum quoque rerum studiis prae adversariis nostris his de causis. Etenim et urbem omnibus communem praebemus, nec ullis peregrinorum expulsio-

72
nibus quemquam unquam ab aliqua disciplina aut spectaculo arcemus, quod minime absconditum si quis ex hostibus viderit, utilitatem percipere possit, quippe confidentes non tam apparatibus et dolis, quam nostrae in rebus gerendis animi magnitudini; atque in disciplinis alii quidem statim ab ineunte aetate virtutem exercitatione laboriosa consectantur, nos vero, quamvis remisso vitae genere utamur, nihilo tamen secius aequalia pericula subimus.