History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postquam autem eos humarunt, vir aliquis ab ipsa civitate delectus, qui et prudentia haud vulgari esse et dignitate praestare videatur, orationem illorum laudibus convenientem super ipsis habet; postea vero discedunt.

Hoc igitur modo mortuos sepeliunt; et toto belli tempore, quoties accidebat, hoc ritu utebantur.

Super primis igitur his Pericles Xanthippi filius delectus est, qui diceret Atque postquam tempus permisit, progressus a sepulcro in suggestum, quod in altum exstructum erat, ut quam longissime per circumstantem hominum multitudinem exaudiretur, haec verba fecit.