History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sub hujus aestatis autumnum Athenienses publice quum ipsi, tum etiam inquilini, duce Pericle Xanthippi filio in agrum Megarensem irruptionem fecerunt. Et Athenienses, qui circa Peloponnesum cum centum navibus erant (forte enim jam in ^Egina erant domum repetentes) quum andissent, suos cives cum universi populi copiis ex urbe profectos ad Megara esse, ad eos navigarunt, seque cum iis junxerunt

Atque hic Atheniensium exercitus in unum collectus omnium maximus fuit, quum respublica adhuc fioreret, nec dum morbo laborasset; nam ipsi Athenienses non pauciores erant, quam decem millia gravis armaturae militum; (praeterea vero iis etiam apud Potidaeam erant tria militum milia), inquilini autem non pauciores tribus millibus gravis armaturae militum cum ipsis ad illam expeditionem iverant; praetereaque alia non parva militum levis armaturae turba. Vastata autem maxima illius agri parte se receperunt.

Fecerunt vero alias quoque multes irruptiones Athenienses procedente bello quotannis iu agrum Megarensem modo cum equitatu, modo etiam curu. universi populi copiis, donec Nisaeam ceperunt.

Muris etiam cincta est Atalante ab Atheniensibus castellum sub finem hujus aestatis quo est insula apud Locros Opuntios, prius deserta, ne praedones, ex urbe Opunte et reliqua Locride navigantes Euboeam maleficiis allicerent.

Atque haec quidem hac aestate post Peloponnesiorum ex Attica discessum gesta sunt.

Insequente autem hieme Euarchus Acarnan Astacum redire cupiens Corinthiis persuasit, ut cum quadraginta navibus et mille et quingentis gravis armaturae militibus eo profecti se reducerent, et ipse quoque nonnullos alios milites mercenarios conduxerat. Praeerant autem his copiis,

70

Euphamidas Aristonymi et Timoxenus Timocratis et Eum»· cbus Chrysidis filios.

Et ilium profecti reduxerant; et cum nonnulla etiam reliquae Acarnaniae oppida maritima sibi adjungere vellent remque tentassent, perficere non potuerunt et domum reverti coeperunt.

Quum autem praeternavigantes ad Cephalleniam appulissent atque exscensum ex navibus in Craniorum agrum fecissent, ab illis per quan-dam deditionis faciendae speciem decepti, nonnullos de suis militibus amiserunt, quum Cranii eos ex inopinato invasissent ; et tumultuaria festinatione regressi domum reverterunt.