History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Plataeenses vero, cum Thebanos et intus esse, et urbem repente occupatam sensissent, perterriti, et suspicati longe plures ingressos esse (nec enim per noctis caliginem eos cernere poterant), ad compositionem venerunt, et conditionibus acceptis, quiescebant, praesertim quum nihil novi in quemquam molirentur.

At dum haec utique agunt, animadverterunt, non multos esse Thebanos, et si illos invaderent, a se facile superari posse existimarunt; nam Plataeensis populus ab Atheniensibus deficiebat invitus.

Placebat igitur rem tentandam esse, et inter se coibant, perfossis communibus aedium parietibus, ne, si per vias

58
commearent, conspicerentur; plaustraque sine jumentis tn viis statuebant, ut muri loco essent, et cetera parabant, prout quidque rebus praesentibus utile fore videbatur.

Postquam autem res pro facultate paratae erant, tempore, quo nox adhuc erat, et ipso diluculi adventu observato, ex aedibus in ipsos invaserunt, ne in luce cum illis confiden-tioribus congrederentur, atque ita pari conditione secum essent, sed per tenebras magis perterrefacti, sua peritia, quam urbis locorum habebant, inferiores essent. Atque statim eos invaserunt, et ad manus celeriter venerunt