History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui autem cum centum navibus circa Peloponnesum erant Athenienses et cum ipsis Corcyraei, qui cum quinquaginta navibus auxilio ipsis venerant, et nonnulli alii in illis regionibus socii, quum alibi damna intulerunt praeternavigantes , tum etiam ad agri Laconici urbem Methonen exscensu facto adorti sunt muros ejus, qui erant infirmi, et intra quos defensores non erant.

Sed forte Brasidas Tellidis filius, vir Spartanus, circum illa loca cum praesidio erat, quumque rem sensisset, illis, qui in ea urbe erant, cum centum gravis armaturae militibus auxilio venit; quumque per medias Atheniensium copias, per agrum sparsas, et ad urbis muros conversas, cursu transisset, Methonen irrupit; et paucis quibusdam de suis militibus in ipsa irruptione amissis, et ipsam urbem servavit, et primus omnium, qui illi bello administrando interfuerunt, propter hoc audax facinus Spartae collaudatus est.

Athenienses vero inde solventes praeternavigabant; et quum ad Phiam Elidis urbem appulissent, agrum per biduum vastabant, et trecentos delectos, qui ex inferiori Elide suis auxilio venerant, aliosque Eleos e terra municipali, pugna vicerunt.

Ceterum exorto ingenti vento, quum in loco importuoso tempestate jactarentur, plerique quidem naves conscenderunt, et promontorium , quod Ichthys appellatur, circumvecti in portum, qui est Phiae, pervenerunt; Messenii vero interea et

68
alii nonnulli, qui naves conscendere nequiverant, terrestri itinere profecti Phiam ceperunt.

Postea vero naves circumvecta; eos receperunt atque illinc .in altum vela fecerunt relicta Phia; atque jam magno numero robur militum Eleorum subsidio advenerat. Athenienses autem, in alia loca navibus delati, ea vastabant