History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dum autem isti in Attica sunt, Athenienses centum naves, quas instruxerant, et in his mille gravis armaturae milites et quadringentos sa gittarios circa Peloponnesum miserunt. His autem praeerant Carcinus Xenotimi et Proteas Epiclis et Socrates Antigenis filius : atque hi quidem cum hoc apparatu e portu profecti circumvehebantur;

Peloponnesii vero tamdiu in Attica morati, quamdiu commeatus ipsis suppeditabat, per Boeotiam reverterunt, non ea qua irruptionem fecerant; et dum Oropum praetereant,regionem nomine Piraicen, quam Oropii Atheniensium imperio subjecti colunt, vastarunt. In Peloponnesum vero regressi, in suae quique urbes discesserunt.

Athenienses autem post horum disceesum praesidia terra marique disposuerunt, quemadmodum toto belli tempore custodias agere volebant; et mille talenta ex pecuniis, quae in arce erant, eximere iis placuit, et seponere, nec impendere, sed ex reliquis bellum gerere; quod si quis dixisset, aut decretum fecisset, ut pecuniae isLae suo loco moverentur in alios usus, nisi si hostes classe ad urbem accessissent, et eos propulsare necesse esset, poenam ca pitalem ei proposuerunt

Triremes etiam una cum his centum seposuerunt quotannis omnium praes tantissimas, ea-rumque praefectos, quarum nulla ad aliud quicquam, nisi cum his ipsis pecuniis ob idem periculum, si necesse esset, uterentur.

Qui autem cum centum navibus circa Peloponnesum erant Athenienses et cum ipsis Corcyraei, qui cum quinquaginta navibus auxilio ipsis venerant, et nonnulli alii in illis regionibus socii, quum alibi damna intulerunt praeternavigantes , tum etiam ad agri Laconici urbem Methonen exscensu facto adorti sunt muros ejus, qui erant infirmi, et intra quos defensores non erant.

Sed forte Brasidas Tellidis filius, vir Spartanus, circum illa loca cum praesidio erat, quumque rem sensisset, illis, qui in ea urbe erant, cum centum gravis armaturae militibus auxilio venit; quumque per medias Atheniensium copias, per agrum sparsas, et ad urbis muros conversas, cursu transisset, Methonen irrupit; et paucis quibusdam de suis militibus in ipsa irruptione amissis, et ipsam urbem servavit, et primus omnium, qui illi bello administrando interfuerunt, propter hoc audax facinus Spartae collaudatus est.

Athenienses vero inde solventes praeternavigabant; et quum ad Phiam Elidis urbem appulissent, agrum per biduum vastabant, et trecentos delectos, qui ex inferiori Elide suis auxilio venerant, aliosque Eleos e terra municipali, pugna vicerunt.