History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quatuor enim et decem annos duraverant tricennalia foedera, quae post captam Euboeam inita sunt; quinto autem et decimo anno, quum Chrysis sacerdos Argis duodequinquagesimum sacerdotii annum ageret, et vEnesias Spartae ephorus esset, et Pythodoro, tunc Athenis archonti, duo menses adhuc supecessent, sexto mense a pugna ad Potidaeam commissa, statim ineunte vere, Thebanorum quidam paulo plures trecentis (praeerant vero ipsis Boeotarchae Pythangelus Phylidae, et Diemporus Onetoridae filius), ingressi sunt circa primum somnum cum armis Plataeam Boeotiae urbem, Atheniensium sociam.