History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postquam tamen CEnoen adorti, omni oppugnationis genere tentato, expugnare non poterant, et Athenienses nullum caduceatorem mittebant, ita demum castris inde motis circiter octogesimum ferme diem ab iis quae Plataeae Thebanis ingressis acciderant, vigente jam aestate, flo-rentibusque frumentis, in Atticam irruperunt; dux vero erat Archidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex.

Castrisque positis vastabant primum quidem agrum Eleusinium et Thriasium campum, et nonnullos Atheniensium equites ad rivulum, qui Rheti vocantur, in fugam verterunt. Deinde vero procedebant ad dextram habentes iEgaleon montem per Cropiam, donec ad Acharnas pervenerunt, maximum locum Atticae ex iis, qui pagi vocantur. Considentesque ad Iioc oppidum castra fecerunt et diu illic commorati agrum vastabant.

Consilio autem tali dicitur Archidamum circum Acharnas cum exercitu ad pugnam committendam instructo mansisse, nec illius irruptionis tempore in planitiem descendisse :

sperabat enim Athenienses, qui mulla juventute florebant, et ad bellum, ut nunquam ante, instructi erant, fortasse obviam sibi prodituros, nec agrum vastari passuros.

Postquam igitur ad Thriasium campum ipsi non occurrerant, castris ad Acharnas positis tentabat, si contra se prodire auderent.

Simul enim hic locus stativis habendis opportunus ipsi videbatur, simul etiam Acharnenses, qui magna civitatis pars erant (fuerunt enim tria militum gravis armaturae millia) non videbantur rerum suarum vastationem neglecturi, sed et ceteros ad proelium committendum impulsuri. Atque etiam si Athenienses inter

66
illam irruptionem non prodirent, jam minore cum metu in posterum se et planitiem vastaturam, et ad ipsam urbem accessurum; Acbarnenses enim suis rebus privatos, non ita promptos tore ad pericula pro aliis subeunda, ideoque discordias in civium animis futuras.

Tali igitur consilio Arcbidamus ad Acharnas manebat.