History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atlie · nienses enim hoc temporis spatio res suas in urbem importabant, et Peloponnesii, si celeriter eo ivissent, res omnes adhuc extra urbem deprehendere potuisse videbantur, si non per illius cunctationem stetisset.

Tali modo igitur exercitus Archidamo in illa mora succensebat. Ille vero, quum speraret, ut fertur, Athenienses, agro adhuc intacto, aliquid de pertinacia remissuros, ejusque vastationem tergiversanter passuros, inhibebat bellum.