History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Exercitus vero Peloponnesiorum procedens tetigit Atticam primum ad CEnoen, qua erant irrupturi. Et ut considebant, ad oppugnandos sese parabant muros machinis, et alio modo.

Nam CEnoe, quae est in Atticae et Bmotiae finibus, muris erat cincta, et Athenienses hoc propugnaculo utebantur, quoties bellum incidisset. Hujus igitur et oppugnationem parabant et alioqui circum ipsam tempus triverunt.

Et invidiam haud minimam Archidamus sibi conilavit ex hac re, quod videbatur et in movendo bello mollis esse et Atheniensium studiosus, qui ad bellum alacriter gerendum non adhortaretur; ac postquam copiae in unum coactae sunt, commoratio, qua ad Isthmum erat usus et in reliquo itinere faciendo tarditas in suspicionem adduxit eum, maxime vero ad CEnoen cunctatio.

Atlie · nienses enim hoc temporis spatio res suas in urbem importabant, et Peloponnesii, si celeriter eo ivissent, res omnes adhuc extra urbem deprehendere potuisse videbantur, si non per illius cunctationem stetisset.

Tali modo igitur exercitus Archidamo in illa mora succensebat. Ille vero, quum speraret, ut fertur, Athenienses, agro adhuc intacto, aliquid de pertinacia remissuros, ejusque vastationem tergiversanter passuros, inhibebat bellum.