History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero consilii inops, ut aiunt, vix tandem advertit hanc Acheloi fluminis alluvionem, istudque solum, quod limo congesto consolidatum erat ah eo tempore, quo matre caesa non paucos annos errabat, ad sedes in eo sui corporis causa ponendas salis amplum esse videbatur. Quare quum in locis circum CEniadas sitis sedes collocasset, ibi regnavit, et ab Acarnane filio suo nomen regioni impositum reliquit. Quae igitur de Alcmaeone traduntur, haec accepimus.

Athenienses vero at Phormio castris ex Acarnania.

102
motis et Naupactum profecti ineuate vere Athenas redierunt secumqoe duxerant eoe, quos liberos in proeliis navalibus ceperant, qui permutati singuli pro singulis dimissi sunt, et quas ceperant naves.

Atque haec hiems finiebatur ter- tiusque annus hqjus belli, quod Thucydides conscripsit.