History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses igitur, cum imperium hoc modo accepissent , sociis volentibus, propter Pausaniae odium, statuerunt , a quibus urbibus pecunias, et a quibus naves adversus barbarum praeberi oporteret; hoc enim praetexebant, ut injurias acceptas ulciscerentur Regis agrum vastantes.

Et tunc primum apud Athenienses constitutus est magistratus Quaestorum Graeciae, qui tributum recipiebant; sic enim appellata est pecuniarum contributio. Primum autem tributum, quod constitutum est, erat quadringentorum et sexaginta talentorum. Eorum vero aerarium fuit Delos, et in ejus templo conventus fiebant.