History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc igitur modo Athenienses exiguo temporis spatio urbem inuris cinxerunt.

Et ex ipsa murorum structura nunc etiam manifestum est, eos festinanter aedificatos esse; fundamenta enim substrata sunt ci omne genus lapidibus constructa, neque coagmentatis alicubi, sed nt quisque forte eos afferebat; multae etiam columnae ex monumentis detractae, et saxa polita sunt congesta. Ambitus enim murorum ab omni urbis parte major productus est, et propterea omnia pariter moventes festinabant.

Persuasit autem Themistocles, ut etiam Piraeei partes reliquas aedificarent (ejus enim pars aedificari prius est coepta, quo tempore ipse annuum magistratum gerens Athenis praefuit); quia existimabat tum locum illum esse opportunum , qui tres portus natura munitos haberet; tum etiam ipsos, quando rebus nauticis operam dare coepissent, magnopere proficere in acquirenda potentia.

Primus enim ausus est dicere, eos debere maris imperium sibi vindicare, et confestim eos in hoc imperio parando juvare coepit.

Illius etiam sententiam secuti murum ea latitudine exstruxerunt , quae nunc quoque circa Piraeeum exstans apparet; nam duo plaustra per murum occursu adverso saxa portabant; intus vero neque caementum neque lutum erat, sed magna coagmentata saxa et paribus sectionum angulis inter se aptata, extrinsecus ferro plumboque inter se vincta. Altitudo vero ad dimidiam partem ejus, quam animo statuerat, est perducta.

Volebat enim et altitudine et latitudine hostium impetus avertere, hominumque putabat paucorum et infirmissimorum praesidio locum facile custodiri posse, ceteros vero naves conscensuros.

Nam in rem nauticam potissimum incumbebat, quia, ut mea fert opinio, regis Persarum copias mari facilius, quam terra, invadere posse animadverterat; et Piraeeum plus utilitatis, quam superiorem urbem habere putabat, atque adeo saepe hortabatur Athenienses, si forteninquam terra premerentur, ut in eum descenderent, et classe omnibus resisterent.

Athenien-

36
ses igitur hoc modo urbem muris cinxerunt, et cetera exstruebant statim post Medorum discessum.