History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii vero, his auditis, nullam quidem apertam indignationem contra Athenienses demonstrabant (non enim ut eos prohiberent, sed ut consilio monerent scilicet, ad eorum rempublicam legatos miserant; simul etiam quia ipsos id temporis amore maximo adhuc prosequebantur, propter singulare illorum adversus Medos studium) , verumtamen voto frustrati, rem iniquo animo clam ferebant. Ita aut.‘m utrorumque legati citra querelam domum redierunt.