History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam Athenienses hoc modo ad res eas venerunt , per quas creverunt.

Postquam Medi ex Europa discesserunt, navali pariter ac pedestri pugna a Graecis victi, et qui ex illis ad Mycalen navibus confugerant, profligati sunt, Leotychides quidem Lacedaemoniorum rex, Graecorum, qui apud Mycalen erant, dux, domum abiit cum sociis, qui ex Peloponneso venerant. Athenienses vero et socii, qui ex Ionia et Hellesponto venerant, quum a

Rege jam defecissent, perseverantes, obsidebant Sestum, quam Medi lenebant, et ibi hiemantes eam a barbaris derelictam ceperunt. Postea vero ex Hellesponto in suas quique urbes navigarunt.

Atheniensium vero commune, postquam barbari ipsis ex regione discesserunt, statim absportarunt illinc, ubi deposuerant liberos et uxores et quicquid supellectilis supererat, urbisque sediftcia et muros instau-

34
rare parabant, nam et panrae lantam partes moenium resta-bantet aedes pleraque eoodderant, pancaeqne supererant, in quibus ip*i Persarum principes manseranL