History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Has igitur meditationes, quas patres nobis tradiderunt, quaeque nobis ipsis, eas perpetuo retinentibus, magno emolumento fuere, ne abjiciamus; neve in exigua diei particula de multis capitibus et pecuniis et urbibus et gloria properantes decernamus, sed per otium. Hoc autem nobis magis, quam aliis licet propter potentiam.

Et ad Athenienses mittite de Potidaea; mittite etiam de injuriis, quibus socii se affectos dicunt, praesertim quum ipsi parati sint, jure disceptare; ei vero, qui se judicio offert, bellum ut injuriam facienti prius inferre non licet. Simul etiam bellum parate. Haec enim si faciatis, consilium et vobis optimum, et adversariis maxime formidandum inibitis.»

Archidamus quidem haec dixit; Sthenelaidas vero, qui tunc unus erat ex Ephoris, postremus in medium progressus, ita Lacedaemonios est allocutus.