History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Confidat forsitan aliqais, quod armis et hominum multitudine illos superemus, ut illorum agrum incursionibus vastare possimus.

At illis est etiam alius ager longe lalcque patens, quem in sua ditione habent, et res, quibus indigebunt, per mare importabunt.

Quod si horum socios ad defectionem sollicitare conabimur, his etiam classe auxilium ferre oportebit, quoniam major pars insulas incolit.

Quodnam igitur erit hoc nostrum bellum ? Nam nisi aut classe erimus superiores, aut illorum vectigalia, unde classes alunt, subtrahemus, plus damni capiemus.