History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec Athenienses dixerunt. Postquam autem Lacedaemonii audierunt sociorum querelas adversus Athenienses et quas Athenienses dixerant, summolis omnibus, inter se ipsos de rebus praesentibus consultare coeperunt.

Atque major illorum pars consentiens eamdem ferebant sententiam, Athenienses jam injuste agere, et quamprimum bellum esse faciendum. Archidamus vero ipsorum rex, qui et prudens et modestus vir esse videbatur, in medium progressus hanc habuit orationem.