History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et homines plerique, quum ad bellum proficiscuntur, ipsas res prius aggrediuntur, quas postea gerere oportebat, et quum malis jam premuntur, consultationibus utuntur.

Nos igitur quum neque ipsi adhuc in ulla hujusmodi culpa simus, neque vos in ea esse videamus, suademus vobis, dum liberum utrisque est, recte consultare, ne foedera frangatis, neve jusjurandum violetis, sed controversias judicio dirimatis ex foederis pacto. Alioqui deus foederum ac jurisjurandi praesides contestati, vos si bello nos lacessatis, propulsare conabimur, quacunque praeiveritis. »

Haec Athenienses dixerunt. Postquam autem Lacedaemonii audierunt sociorum querelas adversus Athenienses et quas Athenienses dixerant, summolis omnibus, inter se ipsos de rebus praesentibus consultare coeperunt.

Atque major illorum pars consentiens eamdem ferebant sententiam, Athenienses jam injuste agere, et quamprimum bellum esse faciendum. Archidamus vero ipsorum rex, qui et prudens et modestus vir esse videbatur, in medium progressus hanc habuit orationem.