History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Dignine igitur sumus, Lacedaemonii, et propter animi alacritatem, quam tunc demonstravimus, et consilii. prudentiam, qui imperii nomine, quod obtinemus, Graecis haud adeo vehementer invisi simus ?

Namque hoc ipsum

29
accepimus non per vim, sed quia et vos ad persequendas reliquias belli contra barbarum gerendi remanere nolueratis, et quia socii ad nos accesserunt et nos ipsi orarunt, ut duces esse vellemus.

Itaque coacti sumus ipsa re imperium in hunc statum primum perducere, praecipue quidem prae metu, deinde vero, honoris etiam causa, postremo etiam utilitatis gratia.

Nec amplius tutum nobis esse videbatur, quum plerisque invisi essemus atque etiam nonnullos, qui defecerant, jam subegissemus, vosque nobis non amplius aeque essetis amici, sed suspiciosi et adversi, imperio deposito periclitari; nam qui a nobis defecissent, vobis se adjunxissent.

Nec ulli mortalium est invide ndum, si in maximis periculis constitutus suis rationibus prospi-ciat, quam optime potest.