History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quum autem res sic acciderint, quumque citra controversiam patefactum sit Graecorum fortunas in navium prscsidkvsitas fuisse, tria ad has res utilissima contulimus, et maximum navium numerum, et prudentissimiim ducem, et impigerrimam animi promptitudinem, naves quidem ad quadringentas, paulo pauciores duabus totius classis partibus , Themistoclem vero ducem, qui praecipuus auctor fuit, ut navale praelium in maris angustiis committeretur, quod manifeste res servavit; eique propteiea, licet vir esset peregrinus, vos honorem habuistis longe majorem, quam nilis aliis, qui ad vos venerunt.

Animi vero ardorem vel longe audacissimum demonstravimus, qui quidem, quum terra nobis nemo opem ferret, et ceteri ad nos usque jam in servitutem concessissent, voluimus urbe relicta et re familiari eversa ne sic quidem reliquorum sociorum communionem deserere, neque dispersi inutiles iis esse, sed in naves ingressi periculum adire, nec succensere, quod nobis auxilium ante non tulissetis.

Quamobrem praedicamus nos non minorem utilitatem vobis attulisse, quam quae nobis contigit. Vos enim ex urbibus vestris integris adhuc atque ut eas in posterum habitaretis, quum vobis magis, quam nobis timuissetis, auxilium tulistis (quo enim tempore adhuc eramus salvi, praesto non fuistis): nos vero. ex urbe, quae jam nulla erat, profecti, et pro ea, de cujus salute perexigua spes erat, periculis nos objicientes, et vos. pro parte virili et nos ipsos una servavimus.

Sed si Medis ante nos adjunxissemus, agro nostro, ut et alii, timentes , aut si postea naves conscendere ausi non essemus, ut profligati, non sane erat necesse, vos, qui classem satis firmam non liabebatis, navali proelio amplius certare, sed sine certamine res barbaro ex animi sententia successissent.