History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Legati ad vos non propterea sumus, ut ad crimina nobis a sociis vestris objecta responderemus, sed aliis de rebus, quarum causa civitas nos misit; quum vero intellexissemus, non levem contra nos criminationem factam esse, in medium prodiimus, non ut ad civitatum crimina respondeamus (neque enim apud vos tamquam judices aut nostros aut istorum verba fiant), sed ne celeriter magnis de rebus, sociorum verbis adducti, male consultetis; simul etiam, quia de tota accusatione contra nos instituta docere volumus, nos neque proler rationem obti-

28
nere, quae peperiuius, et nostram civitatem dignam esse, cujus ratio habeatur.

Ac pervetusta quidem quid opus est recensere, quorum ipsi rumores de illte sparsi potius sunt testes, quam oculi eorum, qui haec sunt audituri? sed res bello Medico gestas, ef quaecunque nobiscum novistis ipsi, quamvis molestiora sint futura, si ea semper jactemus, commemorare est necesse. Etenim quum illa gerebamus , propter communem utilitatem pericula subibamus , cujus re quidem ipsa participes fuistis, commemoratione vero omni, si quid prosit, privari nos par oon est.

Haec autem dicentur non tam, ut nos excusemus, quam ut testemur et doceamus, adversus qualem chitalem vobis consilium minus bonum ineuntibus certamen sit futurum.

Praedicamus enim, solos nos in campis Marathoniis magno cum periculo adversus barbarum propugnasse, et, quum iterum venisset, quia terra ipsum propulsare non poteramus, universos nos navibus conscensis ad Salaminem communiter pneliumnavale commisisse; quae res illum impedivit, ne, infesta classe singulas urbes petens, Peloponnesum vastaret , quum adversus ingentem classem mutuis auxiliis se juvare non possent.

Maximum vero hujus rei documentum ipse dedit; nam classe victus, tamquam potentiam parem non amplius haberet, cum majore copiarum parte, celeritate, quanta maxima potuit, se recepit.