History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Corinthii quidem haec dixerunt. Atheniensium vero casu quodam legatio jam antea aliis de causis aderat, et quum haec verba audissent, in Lacedaemoniorum coucionem sibi prodeundum esse censuerunt, non ut ad crimina responderent, quae civitates objecerant, sed de re tota ut ostenderent, non celeriter decernendum, sed amplius deliberandum esse; simul etiam volebant significare, quanta esset suae civitatis potentia, et aetate provectioribus in memoriam revocare ea, quae noverant, et junioribus exponere ea, quorum nullam habebant notitiam, rati eos sua oratione audita ad pacem, quam ad bellum propensiores fore.

Quum igitur ad Lacedaemoniorum magistratus accessissent, ad eorum concionem se et ipsos verba facere velle dixerunt, nisi quid prohiberet.

Illi vero ubi eos in medium prodire iusserunt, Athenienses in medium progressi haec dixerunt :