History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tunc vero quum alii in concionem progressi pro se quique querelas proferebant, tum etiam Megarenses, demonstrantes cum alias non paucas controversiarum causas, tum vero praecipue, quod a portubus qui in potestate Atheniensium essent, Atticoque foro, praeter loedus arcerentur.

Corinthii vero, quum Lacedaemonios ab aliis prius ad bellum instigari permisissent, in medium novissimi prodierunt, et haec i»super addiderunt:

« Fides, quam vos, Lacedaemonii, publice privatimque inter vos ipsos servatis, facit, ut, si quid in alios dicamus, minus credatis. Atque hinc moderationis quidem laudem reportatis, sed majore rerum externarum inscitia laboratis.

Nobis enim saepe praedicentibus detrimenta, quibus Athenienses nos erant affecturi, vos tamen non quae quoque tempore docebamus, cognoscere studebatis, sed potius de dicentibus suspicabamini, propter privatas controversias eos dicere, ideoque non antequam injuriam acciperemus, sed postquam in mediis rebus sumus, socios istos advocastis, apud quos aequum est nos praeter ceteros diligenter agere, quo etiam gravissimas querelas habemus, qui ab Atheniensibus quidem contumelia afficimur, a vobis vero negligimur.

Quod si illi in aliquo obscuro loco delitescentes injuriam Graeciae facerent, ut ignari liecosse haberetis doceri; nunc vero quid longa oratione opus est nobis, quorum alios quidem m servitutem redactos videtis, aliis vero eos insidias struere, et praecipue nostris sociis, ipsosque, si forte unquam bello appetantur, jam pridem prapparatos esse ?

Nec enim Corcyram subreptam invitis nobis retinerent, et Potidaeam obsiderent, quarum urbium altera quidem est opportunissima usu ad res Thraciae oblinendas, altera vero maximam classem Peloponnesiis in bello suppeditasset.