History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed cum Potidaea obsideretur, non amplius quiescebant , quod et suorum nonnulli una inclusi essent, et de oppido etiam timerent; et protinus socios orare coeperunt, ut Lacedaemona venirent, et profecti eo magnis clamoribus in Athenienses invehebantur, quod et foederum violatores

25
exstitissent et Peloponnesum injuria allicerent.

Atque jEginetae, non palam illi quidem legatione missa, quia Athenienses metuebant, sed clam praeter ceteros cum iis bellum suadebant, dicentes se non esse sui juris ex fcedere.

Lacedaemonii vero, sociis praeterea advocatis, et si quis alia quapiam in re se ab Atheniensibus injuriam accepisse diceret, legitimo suae gentis concilio convocato, dicere eos jusserunt.

Tunc vero quum alii in concionem progressi pro se quique querelas proferebant, tum etiam Megarenses, demonstrantes cum alias non paucas controversiarum causas, tum vero praecipue, quod a portubus qui in potestate Atheniensium essent, Atticoque foro, praeter loedus arcerentur.

Corinthii vero, quum Lacedaemonios ab aliis prius ad bellum instigari permisissent, in medium novissimi prodierunt, et haec i»super addiderunt: