History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hac quidem accesserant Atheniensibus et Peloponnesiis causae, quibus alteri in alteros accenderentur, Corinthiis quidem, quod Potidaeam, suam coloniam, et viros Corinthios ac Peloponnesios, qui in ea erant, obsiderent; Atheniensibus vero contra Peloponnesios, quod illi civitatem sociam et vectigalem ad defectionem impulissent, et eo profecti pro Potidaeatis aperte seeum pugnarent. Nondum tamen bellum quidem conflatum erat, sed ab armis adhuc abstinebatur. Corinthii enim haee privalim egerant.