History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Murum autem, qui isthmum spectabat, stalim Athenienses circumvallarunt, et praesidio custodire cupe-runt. At murus, qui Pallenen versus spectabat, nullo vallo cinctus erat; nec enim existimabant, se posse simul et in isthmo excubias agere, et in Pallenen transgressos murum exstruere, veriti, ne Potidaeataeeorumque socii se, in duas partes diductos, invaderent.

Cum autem cognoscerent Athenienses, qui domi erant, Pallenen nuitis muris' cinctam esse, aliquanto post mille et sexcentos gravis armaturae milites de suis, et Phormionem Asopii filium, ducem miserunt; qui cum Pallenen pervenisset, ab Aphytide procedens copias Polidaeae admovit, paulatim progrediens, et simul agrum vastans. Sed cum nemo ad proelium occurreret, murum, qui Pallenen versus spectabat, vallo cinxit

Atque ita Potidaea jam utrinque vehementer oppugnabatur, simul etiam a mari navibus stationem prope habentibus. *