History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Contra vero Callias Atheniensium dux ejusque collegae Macedonum equites paucosque socios Olynthum versus miserunt, ut illos illinc auxilio suis venire prohiberent, ipsi vero motis castris Potidaeam versus contendebant.

Et cum ad isthmum venissent, et adversarios se ad proelium parantes vidissent, ipsi quoque aciem exadverso instruxerunt, nec multo post conflixerunt.

Atque ipsum quidem Aristei cornu, et quotquot de Corinthiis aliisque militibus delecti circum ipsum erant, cornu sibi oppositum in fugam verterunt, eosque persequentes longe processerunt; reliquus vero Potidaeatarum et Peloponnesiorum exercitus ab Atheniensibus superatus est, et in urbem confugit.