History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Post haec autem statim accidit, ut illae quoque simultates inter Athenienses et Peloponnesios orerentur ad bellum movendum.

Cum enim Corinthii hoc studerent, ut illos ulciscerentur, Athenienses, quod eorum inimicitias haberent suspectas, Potidaeatas, qui in Pallenes isthmo habitant, Corinthiorum colonos, suosque socios vectigales, muros Pallenen versus aedificatos demoliri et obsides dare iusserunt, et magistratus expellere, nec in posterum recipere , quos Corinthii quotannis mittebant, veriti, ne a Perdicca et Corinthiis sollicitati deficerent, ceterosque socios, qui in Thracia erant, ad defectionem secum traherent.