History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Athenienses hoc responsum dedissent, Corinthii quidem se ad navigationem domum parabant, et in Sybotis, quae suut in continente, tropaeum statuerunt. At Corcyraei navium fragmenta et cadavera susceperunt ad se delata et fluctibus et vento, qui noctu ortus ea in varias partes disjecerat, et in Sybolis, quae sunt in insula, vicissim et ipsi tropaeum tanquam victores statuerunt.

Argu-

21
mento autem tali utrique victoriam sibi vindicarunt. Corinthii quidem, quod natali proelio ad noctem usque vicissent, ita ut plurima navium fragmenta et militum cadavera recepissent, et quod captivos non minus mille haberent, et septuaginta circiter naves demersissent, tropaeum statuerunt, Corcyraei vero, quod XXX ferme naves profligasscnt et post Atheniensium adventum navium fragmenta ad se delata mi· litumque cadavera sustulissent, quodque pridie Coriulbii in puppim remigantes ipsis cessissent, naves Atticae conspicati, et, cum Athenienses advenissent, ex Sybolis sibi non occurrissent, hisce de causis tropaeum statuerunt. Hoc igitur modo utrique se victores existimabant.

Corinthii vero, illinc domum navigantes, Anactorium, quod in ore sinus Ambracii silum est, per fraudem ceperunt: (erat autem ipsorum commune et Corcyraeorum) et, Corinthiis colonis in eo collocatis, domum redierunt; et Corcyraeorum octingentos, qui servi erant, vendiderunt, ducentos et quinquaginta vinctos asservabant, eosque diligenter et ofliciose colebant, ut Corcyram ipsorum ditioni reversi abjungerent; eorum autem plerique potentia principes erant civitatis.

Sic igitur Corcyra bello Corinthioe superavit Atticaique naves domum inde reverterunt. Haec autem fuit prima causa belli a Corinthiis contra Athenienses suscepti, quod illi foedere secum manente cum Corcyraeis contra se navali proelio certassent.