History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postridie vero et triginta naves Atticae et Corcyraeorum quotquot ad navigationem erant aptae, navigarunt in portum, qui est in Sybolis, ubi Corinthii stationem habebant, eo animo, ut cognoscerent, si praelio navali certare vellent.

Illi vero, navibus a terra provectis, et acie in alto instincta, quiescebant, sua sponte praelii initium facere in animo non habentes, quod integras Atheniensium naves accessisse, sibique multas difficultates accidisse viderent, cum propter captivorum custodiam, quos in navibus habebant, tum etiam quod in loco deserto naves reticere non possent;

sed magis de reditu domum cogitabant, qua se recipere possent, veriti, ne Athenienses, fmdera rupta esse existimantes, quia ad manus venerant, se illinc navigare non sinerent.